Latin
Book 2, Chapter 10
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.10.14
Unproofread scanNot analysed yet
Prudentia ergo, qnae significat ipsam contemplatronem veritatis ab omni ore huinano alienam, quia e; t meffabilis, quam si eloqui velis, parturis cam potius quam paris, quia ibi audivitet Apostolus ineffabilia verba quæ non licet homini loqui (II Cor. XII, 4): hæc ergo prudentia terram circumit, quæ habet aurum, et carbunculum, et lapidem prasinum, id est discipUaam vivendi, quoe ab omnibus terrenis sordibus, quasi decoeta nitescit, sicut aurum optimum; et veritatem, quam nuita falsitas vincit 1, sicut carbunCuli fulgor nocte non vincitur; et vitam æternam, quae viriditate lapidis prasini significatur, propter vigorem qui non arescit. Fluvius autem ille qui circuit terram Æthiopiam multum calidam atque ferventem, significat fortitudinem calore actionis alacrem atque impigram. Tertius autem Tigris vadit contra Assyrios, et significat temperantiam, quae resistit libidini, multum adversanti consiliis prudentiae: unde plerumque in Scripturis Assyrii adversariorum loco ponuntur. Quartus fluvius non dictum est contra quid vadat, aui quam terram circumeat: justitia euim ad omnes partes animæ pertinet, quia ipsa ordo et acquitas animae est, qua sibi ista tria concorditer copulantur; prima, prudenlia; secunda, fortitudo; tertia, temperantia; et in ista tota copulatione atque ordinatione justitia I.