Latin
Book 2, Chapter 13
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.13.18
Unproofread scanNot analysed yet
Vocavit ergo mulierem suam vir, tanquam potior inferiorem, et dixit: Hoc nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea. Os de ossibus, fortasse propter fortitudinem; et caro de carne, propter temperantiam. Hæ namque duae virtutes ad inferiorem animi partem, quam prudentia rationalis regit, docentur pertinere. Quod autem dictum est, Hcec vocabitur mulier, quoniam de viro suo sumpta est; ista origo nominis, et interpretatio in lingua latina non apparet. Quid enim simile habeat mulieris nomen ad viri nomen, non invenitur. Sed in hebraea locutione dicitor sic sonare, quasi dictum sit: Hæc vocabitur virago, quoniam de viro suo sumpta est. Nam virago vel virgo potius habet aliquam similitudiaem cum viri nomine; mulier autem non habet: sed hoc, ut dixi, linguæ diversitas facit.