Latin
Book 2, Chapter 13
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.13.19
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem additum est, Relinquet homo patrem et matrem, et adhærebit uxori suæ; et erunt duo in carne una, quomodo referatur ad historiam non invenio, nisi quod plerumque in genere humano ista contingunt; sed tota prophetia est, cujus Apostolus me minit, dicens: Propter hoc retinquet home patrem et matrem, et adhaerebit uxori suæ; et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. v, 31, 32). Quod Manichæi si non caeci legerent, qui per Epistolas apostolicas multos decipiunt, intelligerent quomodo accipiendæ smt Veteris Testamenti Scripturae, nec tam sacrilega voce auderent accusare quod nesciuht. Quod autem nudi erant Adam et mulier ejus, et non confundebantur, simplicitatem animæ castitatemque significat. Nam et Apostolus ita dicit: Aptavi. vos uni viro virginem castam exhibere Christo: timeo autem ne sicut serpens Evam fefellit versutia sua, ita corrumpantur mentes vestræ a simplicitate et castitate, quas eat in Christo (II Cor. xi, 2, 3).