Latin
Book 2, Chapter 17
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.17.25
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde jam more superbiæ in se non accusat quod consensit mulieri, sed in muliercm refundit culpam suam; et sic subtiliier quasi de astutia quam miser conceperat, voluit ad ipsum Deum pertinere quod peccavit. Non enim ait, Mulier dedit mihi; sed addidit dicens, Mulier quam dedisti mihi. Nihil est aulem tam familiare peccantibus, quam tribuere Deo velle undecumque accusantur: et hoc de illa vena superbiæ, ut quoniam sic bomo peccavit cum vult esse par Deo, id est liber esse ab ejus dominio, sicut ille ab omni dominio liber est, quoniam ipse est Dominus omnium; quoniam in majestate par illi esse non potuit, jam lapsus et jacens in peccato suo, parem sibi eum facere conetur. Vet potius illum vult ostendere peccasse, se autem esse innocentem. Et mulier interrogata refert culpam in serpentem: quasi aut ille sic acceperat uxorem ut ei obtemperaret, et non potius ut ipsam sibi obtemperare faceret; aut illa non poterat Dei praeceptum potius custodire, quam verba serpentis admittere. is. Jam serpens non interrogatur, sed prior eIcepit poenam, quia nec confiteri peccatum potest, nec babet omnino unde se excuset. Non autem nunc ea damnatio diaboli dicitur, quae ultimo judicio reservatur, de qua loquitur Dominus cum dicit, Ite in ignem. ternum, qui præparatu, est diabolo et angelis ejus (Matth. xxv, 41); sed ea poena ejus dicitur, qua nobis cavendus est. Poena enim ejus est, ut in potestate habeat eos qui Dei praecepta contemnunt. Hoc enim explicatur his verbis, quibus in eum profertur sententia: et inde major poena cst, quia de hac tam infelici potestate lætatur, qui solebat antequam caderet, de sublimi veritate gaudere in qua non stetit. Et ideo illi etiam pecora præponuntur, non in potestate; sed in conservatione1 naturæ suae: quia pecora non amiserunt beatitudinem aliquam coelestem, quam nunquam habuerunt, sea in sua natura quam acceperunt peragunt vitam. Dicitur ergo huic: Pectore et ventre repes. Quod quidem et in colubro animadvertitur, et ex illo animante visibili ad hunc invisibilem inimicum nostrum locutio figuratur. Nomine enim pectoris, significatur superbia, quia ibi dominatur impetus animi: nomine autem ventris, significatur carnale desiderium, quia hæc pars mollior sentitur in corpore. Et quia his rebus ille serpit ad eos quos vult decipere; propterea dictum est, Pectore et ventre repes.