Latin
Book 2, CAPUT XVIII.— Serpentis cum Ena inimicitia
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.27
Unproofread scanNot analysed yet
Et terram, inquit, manducabis omnibus diebus vitæ tuæ: id est omnibus diebus quibus agis hanc potestatem, ante illam ultimam paenam judicii; haec enim vita. ejus videtur, de qua gaudet atque gloriatur. Terram ergo manducabis, duobus modis intelligi potest: vel ad te pertinebunt, quos terrena cupiditate deceperis, id est peccatores, qui terrae nomine significantur; vel certe genus tertium tentationis his verbis figuratur, quod est curiositas. Terram enim qui manducat, profunda et tenebrosa penetrat, et tamen temporalia atque terrena.