Latin
2.21.32.17 to 2.21.32.25
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.21.32.17-25
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim in illis corporibus coelestibus sic latere posse cogitationes credendum est, quemadmodum in his corporibus latent: sed sicut nonnulli motus animorum apparent in vultu, et maxime in oculis, sic in illa perspicuitate ac simplicitate coelestium corporum omnes omnino motus. animi latere non arbitror. Ilaque illi merebuntur habitationem iliam et commutationem in angelicam formam, qui eliam in hac vila cum possint sub tunicis pelliceis occultare mendacia, oderunt tamen ea et cavent flagrantissimo amore veritatis, et hoc solum tegunt, quod ii qui audiunt, ferre non possunt; sed nulla mentiuntur. Veniet euim tempus ut nihil etiam contegatur: nibil est enim occultum quod non manifestabitur (MattU. x, 26). Tamdiu autem in paradiso fuerunt isti, quamvis jam sub sententia damnantis Dei, donec ventum esset ad pelliceas tunicas, id est ad hujus vitæ mortalitatem. Quo enim majore indicio potuit significari mors quan sentimus in corpore, quam pellibus quae mortuis pecoribus detrahi solent? Itaque cum contra praeceptum, non imitatione legitima, sed illicita superbia, Deus esse appetit homo, usque ad belluarum mortalitatem dejectus est.