Latin
2.21.32.1 to 2.21.32.16
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.21.32.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
3i. Quem autem non moveat, quod post peccatum et sententiam judicis Dei vocat Adam mulierem suam, Vitam, quia vivorum ipsa sit mater, posteaquam meruit mortem, et mortales fetus parere destinata est; nisi quia illos fetus attendit Scriptura, quos cum in doloribus pepererit, fiet illi conversio ad virum suum, et ejus ipse dominabitur? De quibus fetibus superius dictum est. Sic enim est illa vita materque vivorum. Nam vita quae in peccatis est, mors appellari in ScripLuris solet, sicut Apostolus dicit mortuam esse viduam quae in deliciis vivit (I Tim. v, 6): et mortui nomine peccatum ipsum signi6cari legimus, ubi dictum est, Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid proficit in lavacro suo? Sic et qui jejunat super peccata sua, et iterum ambulans hæc eadem facit (Eccli. XXXIV, 30, 34). Pro peccato enim mortuum posuit, abstinentiam vero jejuniumque a peccato, tanquam baptismum, hoc est mundationem I a mortuo: herum autem redire ad peccatum, tanquam itcrum tangere mortuum. Quare ergo non animalis illa pars nostra, quae tanquam viro debet obtemperare rationi, cum per ipsam rationem de verbo vitae recte vivendi sarcinam conceperit, appelletur vita; et cum parLuritiouc abstinentiæ, quamvis cum doloribus atque gemitibus, malae consuctudini resistens, bonam consuetudinem ad recte facta pepererit, mater vivorum vocetur, id est recte factorum; quibus contraria sunt peccata, quae nomine mortuorum significari posse docuimus '? Nam illa mors, quam omnes qui ex AdaM nati sumus, coepimus debere nature, quam minatus est Deus, cum præceptum daret ne arboris fructus me ederetur; illa ergo mors in tunicis pelliceis figurata est. Ipsi enim sibi feceruut præcinetoria de foliis fici, et Deus illis fecit tunicas pelliceas: id est, ipsi appetiverunt mentiendi libidinem relicta facie veritatis, et Deus corpora eorum in istam mortalitatem carnis mutavit, ubi latent corda mendacia.