Latin
Book 2, Chapter 4
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.4
Unproofread scanNot analysed yet
Quia et nunc viride agri Deus facit, sed pluendo super terram, id est, facit animas revirescere per verbum suum; sed de nubibus eas irrigat, id est de Scripturis Prophetarum et Apostolorum. Recte autem appellantur nubes, quia verba ista quæ sonant et pcrcusso aere transeunt, addita etiam obscuritate allegoriarum quasi aliqua caligine obducta, velut nubes fiunt: quae dum tractando exprimuntur, bene intelligenLibus tanquam imber veritatis infunditur. Sed hoc nondum erat antequam anima peccaret; id est, antequam viride agri esset super terram. Nondum enim pluerat Deus super terram, nec erat homo qui operaretur in ea. Laboranti enim homini in terra imber de nubibus est necessarius, ae quibus nubibus jam dietum esa. Post peccatum autem homo laborare cœpit in terra, et necessarias habere illas nubes. Ante peccatum vero, cum viride agri et pabulum fecisset Deus, quo nomino invisibilem creaturam significari diximus, irrigabat cam fonte interiore, loquens in intellectum ejus: ut non extrinsecus verba exciperet, tanquam ex supradictis nubibus pluviam; sed fonte suo, hoc est de intimis suis manante veritate, satiaretur.