Latin
Book 2, CAPUT V.- Fons irrigans terram allegorice. Superbia quid lit
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.6
Unproofread scanNot analysed yet
Fons enim ascendebat, inquit, de terra, et irrigabat omnem faciem terrce. De terra scilicet de qua dicitur: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6). Quando autem anima tali fonte irrigabntur, nondum per superbiam projecerat intima sua. Initium enim superbiæ hominis apostatare aDeo. Ei quoniam in exteriora per superbiam tumescens cœpit non irrigari fonte intimo, bene insultatur illi verbis propheticis (a), et dicitur: Quid superbit terra et cinis? Quoniam in vita sua projecit intima sua (Eccli. x, 14, 9, 10). Quid est enim superbia aliud, nisi deserto secretario conscientiæ foris videri velle quod non est? Et ideo laborans jam in terra necessariam habet pluviam de nubibus, id est doctrinam de humanis verbis, ut eliam hoc modo possit ab illa ariditate revirescere, et iterum fieri viride agri. Sed utinam vel pluviam veritatis de ipsis nubibus libenter excipiat. Nam propter illam Dominus noster nubilum carnis nostræ dignatus assumere, imbrem sancti Evangelii largissimum infudit, promittens etiam quod si quis biberit de aqua ejus, rediet ad illum intimum fontem, ut forinsecus non quierat pluviam. Dicit enim: Fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam (Joan. IV, 14). Iste, credo, fons ante peccatum ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae, quia interior erat, et nubium non desiderabat auxilium: Nondum enim pluerat Deus super terram, nec erat homo qui operaretur in ea. Cum enim dixisset, Nondum enim plueral Deus super terram, subjecit et causam quare nondum pluerat: quia non erat homo qui operaretur in ea. Tunc autem homo coepit operari in terra, cum post peccatum de beata vita dimissus est, qua in paradiso fruebatur. Sic enim scriptum est: Et dimisit eum Dominus Deus de paradiso suavitatis, ut operaretur terram de qua et sumptus fuerat: unde suo loco requiremus (Infra, cap. 22). Quod nunc ad hoc commemoravi, ut intelligeremus laboranti homini in terra, id est in peccatorum ariditate constituto, necessariam esse de humanis verbis divinam doctrinam, tanquam de nubibus pluviam. Talis autem scientia destructur. Videmus enim nunc in aenigmate, tanquam in nubilo saginam quærentes: tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 8, 12), quando universa facies terrae nosiræ interiore fonte aquae salientis irrigabitur. Nam si fontem aliquem hujus visibilis aquae voluerimus intelligere, de quo dictum est, Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terræ; non est verisimile quod cum tam multi fontes perennes, sive rivorum, sive fluviorum per universam terram inveniantur, solus ille siccaverit2, qui irrigabat omnem faciem terne.