Latin
Book 2, Chapter 9
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.9.12
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc jam videamus ipsam beatitudinem hominis, quæ paradisi nomine significatur: nam quoniam in nemoribus deliciosa quies hominum esse solet, ct corpureis sensibus nostris de oriente lumcn oritur, coelumque consurgit, quod superius corpus est nosiro corpore atque excellentius; propterea his verbis etian, spirituales deliciæ, quas habet beata vita, figurate explicantur, et ad oricntem paradisus plantatur. Intelligamus autem nostra gaudia spiritualia significare omne lignum formosum ad aspectum intelligentiae, et bonum ad escam quæ non corrumpitur, qua beatae animæ pascuntur: nam ct Dominus dicit, Operamini escam quæ non corrumpitur (Joan. vi, 27); ut estomnis ratio; quai cibus est animæ. Ad orientem, lucem sapientiæ in Eden, id est in dcliciis immortalibus et intelligibilibus. Nam delicia vel voluptas, vel epulum hoc verbo significari dicitur, si ex hebræo in latinum interpretetur. Positum est autem sic sinc inlerpreiationc, ut aliquem locum significare vidcatur, magisque figuratam faciat locutionem. Productuin autem ex terra omne illud lignum accipimus omne illud gaudium spirituale; id est, superemincre terrae, et non involvi atque obrui terrenarum cupiditatum implicamentis. Lignum autem vitae plantatum in medio ppradisi, sapientiam illam significat, qua oportet ut intelligat anima, in meditullio quodam rerum se esse ordinatam, ut quamvis subjectam sibi babeat omnem naturam corpoream, supra se tamen esse intelligat naturam Dei: et neque in dexteram declinet, sibi arrogando quod non est; neque ad sinistram, per negligentiam contemnendo quod est: et hoc est lignum vitae plantatnm in medio paradisi. Ligno autem scientiae boni et mali, ipsa item medietas animae et ordinata integritas significatur: nam et ipsum lignum in inedio paradisi plantatum est; et ideo lignum dignoscentiæ boni et mali dicitur, quia si anima quæ debet in ea quæ anteriora sunt se extendere, id estin Deum, et ea quae posteriora sunt oblivisci (Philipp. III, 13), id est corporeas voluptates, ad seipsam deserto Dee conversa fuerit, et sua potentia tanquam sine Deo frui voluerit, intumescit superbia, quod est initium omnis peccati. Et cum hoc ejus peccatum poena fuerit consecuta, esperiendo discit quid intersit inter bonum quod deseruit, et malum in quod cecidit. Et hoc ei erit gustasse de fructu arboris dignoscentiæ boni et mali. Praecipitur ergo illi ut de omni ligno quod est in paradiso edat, ex ligno autem in quo est digno. sceotia boni et mali non edat; id est, non sic eo fruatur, ut ipsam ordinatam integritatem naturæ suæ, quasi manducando violet atque corrumpat.