Latin
Book 2, Chapter 10
Augustine, De Genesi Contra Manichaeos Libri Duo 2.10.13
Unproofread scanNot analysed yet
Flumen autem quod procedebat ex Eden, id est ex deliciis et voluptate et epulis, quod flumen a propheta significatur in Psalmis, cum dicit, Torrente voluptatis tuæ potabis eos (Psal. xxxv, 9); hoc est enim Eden, quod latine voluptas dicitur: dividitur in quatuor partes, et quatuor virtutes significat, prudentiam, fortitudinem, temperantiam, justitiam. Dicitur autem Phison ipse esse Ganges, Geon autem Nilus, quod etiam in Jeremia propheta animadverti potest: nunc aliis nominibus appellantur. Sicut nunc Tiberis dicitur fluvius, qui prius Albula dicebatur. Tigris vero et Euphrates etiam nunc eadem nomina tenent: quibus tamen nominibus virtutes, ut dixi, spii ituales significantur; quod etiam ipsorum nominum interpretatio docet, si quis hebraeam linguam vel syram consideret. Sicut Jerusalem quamvis sit visibilis et terrenus locus, significat tamen civitatem pacis spiritualiter: et Sion quamvis sit mons in terra, speculationem tamen significat; et hoc nomen in Scripturarum allegoriis ad spiritualia intelligenda saepe transfertur: et ille qui descendebat ab Jerusalem in Jericho, sicut Dominus dicit, et in via vulneratus, saucius et semivivus relictus est a latronibus (Luc. x, 30), utique locos istos terrarum, quamvis secundum historiam in terra inveniantur, spiritualiter cogit intelligi.