Latin
14.1 to 14.17
Augustine, De Gestis Pelagii 14.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Numquidnam ergo fratres nostros, ut etiam hoc inter cetera obicerent, sine causa uerba ista mouerunt? non utique. sed ueteris testamenti nomen modis duobus dici solet: uno secundum diuinarum scripturarum auctoritatem, alio secundum loquendi uulgatissimam consuetudinem. Paulus namque apostolus dicit ad Galatas. dicite mihi, inquit, sub lege uolentes esse legem non audistis? scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, alterum de libera. quae sunt in allegoria. haec enim sunt duo testamenta, unum quidem in seruitute generans, quod est Agar. Sina mons est in Arabia, quae coniuncta est ei quae nunc est Ierusalem; seruit enim cum filiis suis. quae autem sursum est Ierusalem libera est, quae est mater nostra. cum ergo uetus testamentum ad seruitutem pertineat —unde etiam dictum est: eice ancillam et filium eius, non enim heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac —regnum autem caelorum ad libertatem, quomodo etiam regnum caelorum ad uetus pertinet testamentum? sed quoniam, ut dixi, etiam sic solemus loqui, ut scripturas omnes legis et prophetarum, quae ante incarnationem domini ministratae auctoritate canonica continentur, nomine testamenti ueteris nuncupemus, quis ecclesiasticis litteris uel mediocriter eruditus ignorat ita scripturis illis promitti potuisse regnum caelorum sicut etiam illud testamentum nouum, ad quod pertinet regnum caelorum? certe enim in illis litteris apertissime scriptum est: ecce dies ueniunt, dicit dominus, et consummabo domui Israel et domui Iacob testamentum nouum non secundum testamentum, quod disposui patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti. hoc enim factum est in monte Sina. tunc autem Daniel propheta nondum erat qui dixerat: accipient sancti regnum altissimi. his enim uerbis praemium non ueteris, sed noui testamenti prophetabat, sicut ipsum Christum uenturum idem prophetae utique pronuntiarunt, cuius sanguine dedicatum est testamentum nouum, cuius testamenti ministri apostoli facti sunt dicente beatissimo Paulo: qui et idoneos nos fecit ministros noui testamenti non littera, sed spiritu;