Latin
14.18 to 14.28
Augustine, De Gestis Pelagii 14.18-28
Unproofread scanNot analysed yet
littera enim occidit, spiritus autem uiuificat. in illo uero testamento, quod proprie uetus dicitur et datum est in monte Sina, non inuenitur apertissime promitti nisi terrena felicitas. unde illa terra, qua est populus introductus per heremum ductus, terra promissionis uocatur, in qua pax et regnum et ab inimicis uictoriarum reportatio et abundantia filiorum ac fructuum terrenorum et si qua huius modi, haec sunt promissa ueteris testamenti. quibus etsi figurantur ad nouum testamentum pertinentia spiritalia, tamen qui propter illa terrena suscipit legem dei, ipse est ueteris heres testamenti. ea quippe secundum uetus testamentum promittuntur atque tribuuntur, quae secundum hominem ueterem concupiscuntur; quae autem illic ad nouum testamentum pertinentia figurantur, nouos homines quaerunt. neque nesciebat enim quid loqueretur tantus apostolus, qui duo testamenta in ancilla et libera allegorica significatione distincta esse dicebat ueteri filios carnis, nouo filios promissionis attribuens. non qui filii carnis, inquit, hi filii dei, sed filii promissionis deputantur in semen. filii ergo carnis pertinent ad terrenam Ierusalem, quae seruit cum filiis suis, filii autem promissionis ad eam quae sursum est, liberam matrem nostram aeternam in caelis. unde perspicitur qui ad regnum terrenum et qui pertineant ad regnum caelorum. istam distinctionem qui etiam illo tempore per dei gratiam intellegentes filii promissionis effecti sunt, noui testamenti heredes in occulto dei consilio deputati sunt, etiamsi uetus testamentum per temporum distributionem diuinitus datum populo ueteri congruenter ministrauerunt.