Latin
19.1 to 19.12
Augustine, De Grammatica 19.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Tractavimus ergo verba activa, quæ ideo dicuntur ab agendo: tractavimus neutralia, quae ideo tale norucn accipiunt, quod nec agunt aliquid, nec patiuntur; ut diximus, sto, jaceo, sedeo, cubo, et alia. Tractavimus etiam alia neutralia, quae agunt aliquid, sed non patiuntur, et quasi semineutralia dicuntur: ut nato, curro. Alia quæ patiantur, et non agant: ut vapulo, pendeo, sudo, algeo, aestuo, ferveo, febrio, somnio, meridio, rigeo, frigeo, tumeo, langueo, oleo, rubeo, fulgeo, stupeo, etalia. Haec omnia tant in iis, quæ nequaquam aliquid agunt, nec patiuntur, quam etiam in iis quæ agunt, nec patiuntur, quamque in iis quæ patiuntur aliquid, nec tamen agunt, nunquam adiicitur in his littera r, nam incipiunt non esse latina. Tractavimus item communia, exposuimus unde communia dicuntur, quia actionem in se tenent, et passionem. Tractavimus deponentia, et exposuimus quare dicantur deponentia, quia deponunt futuri temporis participium a significatione passiva, quod exit in dus, quia moriendus, gloriandus, blandiendus, et alia quae veniunt a deponentibus verbis, non dicimus. Sane artium scriptores adjecerunt aliam verbi speciem, quam vocaverunt neutro passivam, sed hoc novellum genus verbi euphonia invenit, et in paucis est verbis, ut gaudeo. Quoniam durum erat ut diceremus præterito tempore gavisi, mutaverunt illi sonum de præterito tempore passivi verbi, gaudeo gavisus SIlUI, sic audeo ausus sum, soleo solitus sum, sic fido fisus sum. Sed hujus novi generis perpauca. Sunt et alia quædam pauca verba, quae impersonalia dicuntur, ct exeunt per syllabas, et, tur: Pudet, tædet, decet, libet, pœnitet, patet, piget, miseret, liquet: et inde dicuntur impersonalia, quia carent personis duabus, prima et secunda, et solam habent tertiam personam. Namnec pudeo pudes dicimus, nec deceo deces, nec libeo libes, nec pigeo piges, nec miserco miseres, nec pœniteo pcenites, nec pateo pates, nec liqueo liques.