Latin
Chapter 18
Augustine, De Grammatica 18
Unproofread scanNot analysed yet
Restat verbum deponens, quod ideo dicitur, quia dcponit aliquid de quantitate communis verbi. Nam curru participia quatuor habeat verbum commune: præsens, ut criminans; futurum, criminaturus; praeteritum, criminatus; futurum, criminandus: a passiva significatione criminandus, hoc non habet verbum deponens. Et ideo dicitur deponens, quia deponit unum participium futuri temporis a verbo passivo, quod exit in dus syllabam, ut puta opinor vel minor verba sunt deponentia. Venit a participio praesentis temporis, ex facit minans, futuro tempore facit minaturus, præ- Lerito facit minatus. Futuro a significatione passivi non faeit minandus: sic opinans opinaturus opinatus, opinandus non facil: vel si dicas moriens moriturus mortuus, non facit moriendus. quia non est latinum. Ergo et boc deponens verbum sic percurrit per modos ci tempora et personas. Quomodo supra dictum est, com mune verbum non deposita littera latinum est, deposita autem latinum nou est: sic etiam deponentia cum perdiderint litteram, latina nou sunt. Subjicio itaque nunc pauca verba deponentia, cætera usus Tatinus docebit. Sunt autem: opinor, minor, grator, gratulor, arbitror, gratificor, auspicor, misereor, leduernor, meditor, luctor, conor, suffragor, vescor, lætor, morior, Stomachor, hariolor, lezor, id est colore pin. gor, argulor, paciscor, complector, adversor, angor, queror, a significatione querelæ, macior, ratiocinor, argumentor, blandior, fabulor, nitor, labor a significatione tapsus, vagor, rusticor. coucionor, id est ad populum loquor, mercor, vociferor, nanciscor, quod est invenio, suspicor, et alia. Memineris, ut jam dixi, eum littera enuntiare: nam nemo dicit bland; o, aut pacisco. Sic hæc omnia declinantur ad formam dedinationis communis verbi, quod dixi criminor.