Latin
Chapter 28
Augustine, De Grammatica 28-2
Unproofread scanNot analysed yet
Interjectio, n on pars orationis est, sed signum affectionis erumpentis animi in vocem: et significat aut lætitiam, ut evax; aut amaritudinem ut heu, apud Græcos, ϕεῡ. Ergo quot sunt perturbati animi motus, tot voces reddunt: ct vocamur interjectiones, quod interrumpant orationem, ut est illud, Hic inter donsas corytos modo namque gemellos Spem gregis, mox interjectio per litteram a, ah! silice in nuda connixa reliquit. (Eclog. 1, vv. 14,15.) In medium orationis interjecta est a littera.