Latin
Chapter 29
Augustine, De Grammatica 29
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes partes orationis decursæ a nobis sunt, qo æ ad compendium sufficiant, aut occupatis, aut negligentibus. Sane quae oinisimus, in tractatu nominis reddimus. Scire enim debemus nomina numerorum a quatuor usque ad centum ᾱπτωτα esse, et generis omnis: ut quatuor viri, quatuor feminæ,quatuor muncipia. Sic per omnes casus, quatuor dicimus: ut puta virorum quatuor, mulierum quatuor, mancipiolum quatuor. Sic dativo viris quatuor, feminis quatuor, mancipiis quatuor. Sic accusativo viros quatuor. feininas quatuor, mancipia quatuor. Sic vocativo o vin quatuor, o feminæ quatuor, o mancipia quatuor. Sic ablativo a viris quatuor, a feminis quatuor, a mancipiis quatuor. Sed idco dixi, a quatuor ᾱπτωτα esse usque ad centum, quia duo declinantur, duorum, duobus, duos vel duo, o duo, ab his duobus, Sic declinantur et currunt per casus: N. hi et hai tres, G. horum etharum trium, D. his tribus, A. hos et has tres, v. o tres, A. ab his tribus. A genere neutro, hæc tria, borum trium, his tribus, hæc tria, o tria, ab his tribus. Kx hac ergo foima intelligimus quomodo declinemus: hic duumvir, quasi duorum hominum unus vir. Sic triumvir, Uium hominum unus vir. Ergo hic admisit genitivum. Jam quatuor ubi indecl nabile est, quatuorviri dicimus, vel quinqueviri, vel sexviri. Unde Lucanus, Septemvirque epulis: pro genitivo posuit, septem. A ducentis usque ad nongentos declinantur nomina numerorum, ut hi ducenti, hæ ducentæ, neutro ducenta: mille, declinabile est.