Latin
CAPUT Xl'It. — De verbo communi unde dicatur, et de conjugatione ejusdem
Augustine, De Grammatica 35
Unproofread scanNot analysed yet
Remanent duo alia verba quæ communia dicuntur et deponentia. Sed communia ideo dicuntur, quia communiter simul tenent sub uno sono activum et passivum. Quomodo in nominibus genus commune dicitur quod et masculinum tenet et femininum sub uno sono, ut sacerdos, homo, hic et hæc sacerdos facit, hic et hæc homo; sic et verba communia dicuntur: et nunquam deponunt litteram, ne non siut latina. Ut osculor, si tollas litteram et dicas osculo, non est latinum. Et dicimus cum agimus, osculor te; dum autem patimur et ab alio afficimur, dicimus osculor a te: sic criminor te, non crimino, cnm actionem signilicamus, id est cum crimen objicimus, criminor te die cimus; cum autem crimen nobis objiCitur. criminor te dicimus, id est crimen a te audio. et est sipifteatio passiva. Declimantur autem verba haec utsuperiora per modos, tempora et personas. Tempore prasenti singulariter Criminor criminaris criminatur, et pluraliter criminamnr criminamini criminantur. Preterito imperfecto singulariter criminabar criminabaris criminabatur, et pluraliter criminabamur criminabamini criminabantur. Praeterito perfecto singulariter criminatus sum, criminatus es, criminatus est: et pluraliter criminati sumus, criminati estis, Criminati sunt. Præterito plusquam perfecto singulariter criminatus eram, eras. erat: et pluraliter criminati eramus, eratis, erant. Futuro singulariter criminabor criminnaberis criminabitur: et pluraliter criminabimur criminabimini criminabuntur. Imperativus autem modus semper in verbis in re exit, ut dicas criminare illum, id est crimen illi ingere. Optativo modo sic, utinam criminarer criminareris criminaretur: et pluraliter utinam criminaremur criminareminiicriminarentur. Praeterio perfecto singulariter utinam criminatus essem, criminatus esses, criminatus esset: et pluraliter criminati essemus, criminati essetis, criminati essent. Futuro singulariter utinam criminer crimineris criminetur: et pluraliter crimincmur criminemini criminentur. Conjunctivo modo singulariter cum criminer crimineris criminetur. Præterito imperfecto singulariter cum eriminarer criminareris criminaretur. Practerho perfecto singulariter cum criminatus sini, criminatus sis, eriminatus sit: et pluraliter criminati simus, criminati sitis, criminati sint. Præterito plusquam perfecto siuguiariter cum criminatus essem, criminatus esses, caiminatus esset: et pluraliter criminati essemus, criminati essetis, criminati essent. Tempore futuro singularitcr cum criminatus ero, eris, erit: et pluraliter cum criminati erimus, eritis, Erunt. Modo infinito, quem diximus nullas significare personas, facit in praesenti, criminari; in praeterito, criminatum esse; iti futuro, criminatum iri. Ad hanc formam communia verba declinabis sic: hortor, jaculer. osculor, nidificor, tutor, consolor, scrutor, moror, feneror, amplector, et furor, unde eat furor furaris furatur, comitor, recordor, reminiscor, percunctor, minor, gestor, piscor, odoror, aucupor, venor, contemplor, speculor, sector, veneror, dignor, precor, miseror, vador, id est fidedico, calumnior, et talia quæ nunquam depanunt litteram: nam si deponunt, latina non suoi. Quis enim dicat reminisco, aut recordo, vel digno, vel secio? Ergo memineris bac semper cum littera enunliare.