Latin
1.41.31 to 1.41.41
Augustine, De Gratia Christi 1.41.31-41
Unproofread scanNot analysed yet
>In quibus ejus verbis certe manifestum est, ita eum velle nos adjuvari gratia Spiritus sancti, non quia sine illo etiam per solam naturae possibilitatem non possumus resistere tentatori, sed ut facilius resistamus. Quod tamen qualecumque et quantulumcumque adjutorium, cum credibile est in hoc constituere, quod nobis additur scientia revelante Spiritu per doctrinam, quam vel non possumus, vel difticile habere possumus per naturam. Ista sunt quæ in libro, quem scripsit ad virginem Christi, advertere potui, ubi videtur gratiam confiteri: quæ profecto qualia sint, utique ccrnitis. CAPUT XLI. —45. <Legant, >inquit, <etiam re. cens meum opusculum, quod pro Libero nuper Arbitrio edere compulsi sumus; et agnoscent quam I inique nos negatione gratiae infamare gestierint, qui per totum pene ipsius textum operis perfecte atque integre et liberum arbitrium confitemur et gratiam. >Quatuor sunt libri operis hujus, et hos legi, et ex ilUs sumpsi quoe tractanda et discutienda proposui, et ut potui pertractavi, antequam ad ejus has litteras, quæ Romam missae sunt, veniremus. Sed in his etiam quatuor libris quæcumque pro gratia videtur dicere, qna juvamur ut declinemos a malo bonumque faciamus, ita dicit, ut nullo modo a verborum ambiguitate discedat, quam discipulis sic possit exponere, nt nullum auxilium gratiæ credant, qua naturae possibilitas adjuvetur, nisi in lege atque doctrina: ita ut ipsas quoqne orationes, ut in scriptis suis apertissime affirmat, ad nibil aliud adhibendas opinetur, nisi ut nobis doctrina etiam divina revelatione aperiatur, non ut adjuvetur mens hominis, ut id quod faciendum esse didicerit, etiam dilectione ct actione perliciat. Ab illo enim suo manifestissimo dogmate non recedit omnino, ubi tria ilia constituit, possibilitatem, voluntatem, actionem: et solam possibilitatem dicit divino adjuvari semper auxilio; voluntatem autem et actionem nullo Dei adjutorio existimat indigere.