Latin
1.41.42 to 1.41.59
Augustine, De Gratia Christi 1.41.42-59
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsum vero auxilium, quo possibilitatem naturalem perhibet adjuvari, in lege constituit atque doctrina, quam nobis fatetur etiam sancto Spiritu revelari, propter quod et orandum esse concedit. Sed boc adjutorium legis atque doctrinae etiam propheticis fuisse temporibus: adjutorium autem gratiae, quæ proprie gratia nuncupatur, in Christi esse arbitratur exemplo; quod nihilominus ad doctrinam pertinere perspicitis, quai nohis evangelica prædicatur: ut videlicet tanquam via demonstrata, qua ambulare debeamus, jam viribus liberi arbilrii, adjutorio nullo alterius indigentes, sufficiamus nobis, ne deficiamus in via; quamvis et ipsam viam contendat etiam sola inveniri posse natura, sed facilius, si adjuvet gratia. CAPUT XLII. —46. Hæc ergo pro meo captu inteJiigere potui in Pelagii scriptis, quando nominat gratiam. Videtis autem, quod qui ista sentiunt, ignorantes Dei justitiam, suam volunt constituere (Rom. x, 3), et longe ab illa sunt, quæ nobis ex Deo est (Philipp. III, 9), non ex nobis, quam in Scripturis maxime sanctis canonicis *,advertere atque agnoscere debuerunt. Sed quia cas secundum saum sensum legum, profecto in illis nec aperta contuentur. Utinam ergo saltem in catholicorum virorum scriptis, a quibus eas recte intellectas esse non dubitant, quid sit de adjutorio divinae gratiae sentiendum, non negligenter attenderent, nec suæ sententiae amore nimio præterirent. Nam iste ipse Pelagius in illo ipso recenti opusculo suo, cujus se commemoratione defendit, id cst, ill tertio Libro pro libero arbitrio, sanctum Ambrosium quemadmodum laudet, accipite. CAPUT XLIII. —47. «Beatus, >inquit, t Ambrosius episcopus, in cujus præcipue libris Romana elucet fides, qui scriptorum inter Latinos flos quidam speclusus enituit, cujus fidem et purissimum in Scripturis sensum, ne inimicus quidem ausus est reprehendere. »Ecce qualibus et quantis prædicat laudibus, quamlibet sanctum et doctum virum, nequaquam tamen aucrorilati Scripture canonicæ comparandum. Quem propterea sic iste commendat, quia videtur sibi in quodam loco librorum ejus eo teste uti, quo probet hominem posse esse sine peccato: unde nunc nun agitur, sed agitur de auxilio gratiae, quo ad non peccaudum adjuvamur justeque vivendum.