Latin
1.50.72 to 1.50.83
Augustine, De Gratia Christi 1.50.72-83
Unproofread scanNot analysed yet
est. probabilem quidem, scd non minutius excussum: aut certe si ille vir sanctus atque humilis Zachariam et Elisabeth summae atque omnimodo perfectæ justitiæ, cui nihil addi jam posset, fuisse existimavit, profecto sententiam suam minutius excutiendo correxit. CAPUT L. —55. Attendat sanc iste in eodem ipso loco, uude hoc Ambrosianum testimonium, quod ci placebat, assampsit, etiam illud eum dixisse, quod i ab initio esse immaculatum 1, humanæ impossibile sit Daturæ: <ubi omnino illam naturalem possibilitatem, quam Pelagius non vult fideliter respicere pcccato esse vitiatam, et ideo jactanter extollit, enervem infirmamque testatur venerandus Ambrosius: procul dubio contra islius voluntatem, sed non contra apostolicam veritatem, ubi legilur, Fuimus et nos aliquando nutura filii ira, sicut et cœteri (Ephes. u, 3). Ipsa est enim per peceatum primi hominis, quod ex libero ejus venit arbitrio, vitiata ct damnata natura; cui sola per Mediatorem Dei et hominum et omnipotentem medicum divina subvenit gratia. De cujus adjutorio ad justificationem nostram, quo Deus diligentibus cum omnia cooperatur in bonum I (Rom. VIII, 28), quos prior dilexit (I Joan. IV, 19), donans eis ut diligeretur ab cis, quia jamdiu est ut disserimus: dcinceps indpiamus, quantum Dominus adjuvcrit, etiam de peccato, quod per unum hominem cum morte intravit in mundum, atque ita in omnes homines pertransiit (Rom. v, 12), adversus istos qui in errorcm huic contrarium veritati apertius eruperunt, quæ satis esse videbuntur exprimere.