Latin
2.4.1 to 2.4.16
Augustine, De Gratia Christi 2.4.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
ostendit Augustinus, Pelagium in quæstione de originali peccato ac de parvulorum Baptismate, nihil reipsa dissentire a discipulo ipsius cœlestio, qui peccatum originale confiteri nolens, vel etiam aperte negare ausus, Carthagine Lrius, ac postea Romae, episcopalibusjudiciis damnatus est. Quaestionem enim istam non earum esse, ut hæretici iidem volebant, ill quibus praeter fidei periculum errare contingit: imo hunc eorum errorem ipsa omnino fidei christianae petere fundamenta. Refellit eospostea, qui originalis vitii dogmate nupliarum bonitati deLrahi, Deoque ipsi, hominis qui per nuptias generatur conditori injuriam fieri contendebant. CAPUT PRIMUM. —i. Jam nunc diligenter advertite, de Baptismate parvulorum quam caute debeatis audire homines ejusmodi, qui neque aperte iHi ætati lavacrum regenerationis et peccatorum remissionis audent negare, ne hoc christianae aures ferre non possint; et tamen opinionem suam, qua putant peccato primi hominis carnalem generationem obnoxiam non teneri, tueri et defensare persistunt, quamvis eis Baptismum videantur in peccatorum re. missionem concedere. Nempe ipsi a Pelagio vos præsente scripsistis audisse, recitante vobis de libello suo, quem etiam Romam se misisse assercbat, quod iisdem Sacramenti verbis »dicant «debere baptizari infantes, quibus et majores. »Quis post illa verba putaret, eis de hac re ullam movendam esse quæstionem? aut cum faceret, cui non calumniosissimus videretur, si uon eorum manifesta verba legerentur, ubi negant parvulos trahere originale peccatum, omnesquc sine ullo vitio natos esse contendunt? CAPUT. —2. Et Coelestius quidem in hoc exstitit errore liberior, usque adeo, ut neque in episcop ili judicio apud Carthaginem damnare voluerit eos qui dicunt, «Quod peccatum Adæ ipsum solum læserit, et non genus humanum; et quod infantes qui nascuntur, in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praevaricationem. >Et in urbe Roma in libello suo, quem beatissimo papæ Zosimo dedit, id asseveravit expressius, «quod parvulorum nenlincm obstringat originalo peccatum.