Latin
1.8.14 to 1.8.39
Augustine, De Gratia Christi 1.8.14-39
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc est ergo gratiam Dei ponere in lege atque doctrina. CAPUT VIII. —9. Hinc itaque npparct, hanc eum gratiam confiteri, qua demonstrat et revclat Deus quid agere debeamus; non qua donat atque adjuvat ut agamus: cum ad hoc potius valeat legis agnitio, si gratie desit opitulatio, ut fiat mandati praevaricatio. Ubi enim noM est lex, ait Apostolus, nec prevaricatio (Rom. IV, 15): et, Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Nen concupisces (Id. VII, 7). Ac per hoc, usque adeo aliud est lex, aliud cst gratia, ut lex non solum nihil prosit, verum etiam plurimum obsit, nisi adjuvet gralia; et hæc ostendatur legis utilitas, quoniam quos facit praevaricationis reos, cogit confugere ad gratiam liberandos, et ut concupiscentias malas superent adjuvandos. Jubet enim magis quam juvat; docet morbum esse, non sanat; imo ab ca potius quod non sanatur augetur, ut attentius et sollicitius gratiae medicina quæratur. Quia littera occidit, Spiritua autem vivificat (II Cor. it, 6). Si enim data esset lex quæ posset vivificare 1, omnino ex lege esset justitia. In quantum tamen etiam lex adjuvet, adjungit et dicit: Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Itaque lex, inquit, pædagogus noster fuit in Christo Jesu (Galat. III, 21, i! ,24). Hoc ipsum ergo superbis est utile, sub peccato arctius manifestiusque concludi; ne ad faciendam justitiam de liberi arbitrii, quasi propriis viribus præsumatur; sed omne os obstruatur, et reus fiat omnia mundus Deo, quia non justificabitur ex lege omnis caro coram illo. Per legem eniin cognitio peccali: nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas (Rom. III, 19-21). Quomodo ergo sine lege manifestata, si per legem testificata? Non itaque sine lege manifestata, sed sine lege justitia, quia justitia Dei est, id est, quæ nobis non ex lege sit, sed es Deo: uon quæ illo imperante cognoscendo timeatur, sed quae illo donante diligendo teneatur, ut et qui gloriatur in Domino glorietur (I Cor.