Latin
1.8.40 to 1.8.58
Augustine, De Gratia Christi 1.8.40-58
Unproofread scanNot analysed yet
i, 51). CAPUT IX. —10. Quid ergo est, quod iste legem atque doctrinam deputat gratiam, qua juvamur ad operandam justitiam, quæ ut multum adjuvet, ad hoc adjuvat ut gratia requiratur? Nemo enim potest legem implere per legem. Plenitudo enim legis charitas (Rom. XIII, 10). Charitas autem Dei non per legem diO'usa est in cordibus nostris, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. v, 5). Proinde per legem gratia demonstratur, ut lex per gratiam compleatur. Quid enim juvat Pelagium, quia dlversis verbis eamdem rem dicit, ut non intelligatur in lege atque doctrina gratiam constituere, qua possibilitatem naturae asserit adjuvari? Quantum autem existimo, ideo veretur intelligi, quia damnavit eos qui dicunt gratiam Dei et adjutorium non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse, vel in lege atque doctrina: et tamen latere se putat, cum aliis atque aliis locutionibus versat significationem legis atque doctrinæ. CAPUT X. —ii. Et alio quippe loco, cum diu assernisset, non adjutorio Dei, sed ex nobis ipsis in nobis effici voluntatem bonam, opposuit sibi ex Apostoli cpistola quaestionem, atque ait: <Et quomodo, »inquit, <stabit illud Apostoli: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere? »Deinde ut hanc oppositionem veluti solveret quam videbat dogmati suo vehementer esse contrariam, secutas adjunxit: <Operatur in nobis velle quod bonum est, velle quod sancium est, dum nos terrenis cupiditatibus deditos, et mutorum more animalium tantummodo præsentia diligentes, futuræ gloriae magnitudine et praemiorum pollicitatione succendit; dum revelatione sapientiæ in desiderium Dei stupentem suscitat voluntatem; duni nobis (quod tu alibi negare non metuis 1) suadet omne quod bonum est. »Quid manifestius, nihil aliud cum dicere gratiam, qua Deus in nobis operatur velle quod bonum est, quam legem atque doclrinam?