Latin
1.8.213 to 1.8.234
Augustine, De Gratia Christi 1.8.213-234
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cupiditas hominis quæ vitium est, homi. nem habet auctorem, vel hominis deceptorem, non hominis creatorem. Ipsa cst enim concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, eI ambitio sæculi, quæ non est ex Patre, sed ex mundo eat (I Joan. II, 16). Quis autem nesciat, mundi nomine solere appellare Scripturam, a quibus habitatur hic mundus? CAPUT XXI. -22. Charitas autem qum virtus est, ex Deo nobis est, non ex nobis, Scriptura teste, quae dicit, Charitas cx Deo est; et omnis qui diligit, ex Iku natus est, et cognovit Deum, quia Deus charitas es: (Id. IV, 7, 8). Sccundum istam charitatem, melius intelligitur dictum: Qui natus est ex Deo, non peccati et, quia non potest peccare (I Joan. III, 9). Quia charitas secundum quam natus ex Deo est, non ogit perperam, nec cogitat malum (I Cor. xiu, 4 et 5). Cum ergo peecat homo, non secundum charitatem, sed secundum cupiditatem peccat, secundum quam uon est natus ex Deo: quoniam illa possibilitas, ut dictum est, utriusque radicis est capax. Cum ergo dicat Scriptura, Charitas ex Deo est; vel, quod est amplius, Deus charitas eat; cum apertissime clamet Joannes apostolus, Ecce qualem charitatem dedit nobis Pater, ut filii De vocemur et simus (I Joan. III, i): iste audiens, Deus charitas est, quare adhuc usque contendit, quod ex illis tribus tantummodo possibilitatem habeamus ei Deo, bonam vcro voluntatem bonamque actionem habeamus ex nobis? Quasi vero aliud sit bona voluntas quam charitas, quam Scriptura nobis esse clamat es Dco, et a Patre datam ut filii ejus essemus. CAPUT XXII. —23. Sed forte, ut daretur nobis, præcedentia merita nostra fecerunt: sicut iste de gratia Dei sentit in eo libro, quem ad sacram virginem scripsit (a), cujus etiam commemorationem fecit in litteris quas Romam misit.