Latin
1.8.235 to 1.8.254
Augustine, De Gratia Christi 1.8.235-254
Unproofread scanNot analysed yet
Ibi enim interposito Jacobi apostoli testimonio, quo ait, Subditi estote Deo; resistite autem diabolo, et fugiet a vobis (Jacobi IV, 7); subjungit et dicit, «Ostendit quomodo resistere debeamus diabolo, si utique subditi simus Deo, ejusque faciendo voluntatem, divinam mereamur gratiam, et fucilius1 uequam spiritui, sancti Spiritus auxilio resistamus >(Cap. 25). Ecce quam veraci corde damnavit in ecclesiastico judicio Palaestino eos, qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari! An adhuc cum id sentire et apertissime praedicare dubitamus? Quomodo ergo verax fuit in episcopali examine illa confessio? An forte jam istum scripserat librum, ubi apertissime dicit gratiam secundum merita nostra dari, quod in orientali synodo sine ulla recusatione damnavit? Confiteretur ergo sic se aliquando tenuisse, sed jam non tenere, ut de correctione ejus apertissimo gauderemus. Nunc vero cum illi inter cætera et boc fuisset objectum, respondit: «Hæc utrum Coelestii sint, ipsi viderint qui dicupt ea Cœlestii esse: ego vero nunquam sic lengi, sed anathematizo qui sic tenent (b). >Quomodo nunquam sic tenuH, si hunc ante condiderat librum? Aut quomodo anathematizat eoa qui sic tenent, si hunc librum postea condidit? i4. Sed ne forte respondeat, ita se hic dixisse, «Dei faciendo voluntatem, divinam mereamur gratiam, >sicuL fidelibus et pie viventibus additur gratia, qua resistant fortiter tentatori, cum tamen graliam etiam primitus accepissent, ut Dei facerent voluntatem: ne forte ergo ita respondeat, alia de hac re verba ejus accipite. «Qui currit, >inquit, «ad Domiuum, et ab co se regi cupit, id est, voluntatem suam ex ejus voluntate suspendit; qui ei adhærendo jugiter, unus, secundum Apostolum, cum eo fit spi. ritus (1 Cor. VI, 17), non hoc nisi de arbitrii efficit libertate. >Videte quantam rem dixerit non effici nisi arbitrii libertate; ac per hoc sine adjutorio Dei nos Deo existimat adhaerere;