Latin
1.8.275 to 1.8.289
Augustine, De Gratia Christi 1.8.275-289
Unproofread scanNot analysed yet
—25. Sed vellem ut iste diceret, utrum rex ille Assyrius. cujus Esther sancta mulier exsecrabatur cubile, quando considebat in throno regni sui, et omni stola illustrationis suae indutus erat, totus antro variatus lapidibusque pretiosis, et erat formidolosus valde, et elevata facie sua inflammata in claritate intuitus est eam, tanquam taurus iu I impetu indignationis suae; et timuit regina, et conversus est color ejus per dissolutionem, et inclinavit se super caput delicatae suae, quae praecedebat eam, vellem ergo diceret iste nobis, utrum rex iUe ad Dominum jam cucurrerat, et ab eo se regi cupiverat, suamque voluntatem ex ejus voluntate suspenderat, et ei jugiter inhaerendo unus cum illo spiritus factus erat, nonnisi de arbitrii libertate; utrum se totum Dco tradidcrat, omnemque suam mortificavent volutatem, et cor suum in manu Dei posucrat. Puto non desipere, sed insanire hominem, quisquis de illo rege, qualis tunc erat, hæc senserit: ct tamen convertit Deus et transtulit indignationem ejus in lenitatem (Esther v, sec. LXX). Quis autem non videat, multo majus esse, indignationem a contrario in lenitatem convertere atque transferre, quam cor neutra affectione præoccupatum, sed inter utramque medium in aliquid declinare? Legant ergo et intelligant, intueantur atque fateantur, non lege atque doctrina insonante forinsecus, sed interna et occulta, mirabili ac ineffabili potestate operari Deum in cordibus homi-; num, non solum veras revelationes, sed bonas etiam voluntates. CAPUT XXV. —26. Desinat itaque jam Pelagius, et se ipsum et alios fallere, contra Dei gratiam disputando. Non propter illorum trium unum, id est, propter possibilitatem bonæ voluntatis atque operis, sed etiam propter voluntatem et operationem bonam erga nos gratia Dei prædicanda est. Nam illam possibilitatcm ad utrumque valere definit: et tamcn non ideo tribuenda sunt Deo etiam nostra peccata, sicut et propter eamdem possibililatcm vult tribucrc bona opera nostra.