Latin
1.8.255 to 1.8.274
Augustine, De Gratia Christi 1.8.255-274
Unproofread scanNot analysed yet
hoc cst enim, nonnisi de arbitrii libertate: I ut cum adhæserimus eo non adjuvante, tunc jam quoniam adhaesimus, etiam adjuvari mereamur. CAPUT XXIII. —Sequitur enim et dicit, «Qua qui bene utitur, I id est, arbitrii libertate qui bene utitur, «ita se, >inquit, «totum tradit Deo omnemque suam mortificat voluntatem, ut cum Apostolo possit dicere, Vivo autem jam non ego, vivit autem. in ne Christus (Galal. II, 20): ponitque cor suum in manu Dei, ut illud quo voluerit 1, ipse decliuet >(Prov. xxi, 1). Magnum profecto adjutorium divinae gratiæ, ut cor nostrum quo voluerit Deus, ipse declinet. Sed hoc tam magnum adjutorium, sicut iste desipil, tunc meremur, cum sine ullo adjutorio nonnisi de arbitrii libertate ad Dominum currimus, ab eo nos regi cupimus, voluntatem nostram ex ejus voluntate suspendimus, eique adhærendo jugiter, unus cunt illo efficimur spiritus. Haec scilicet tam ingentia bona, nonnisi de arbitrii, secundum istum, efficimus libertate, ut his praecedentibus meritis sic ejus gratiam consequamur, ut cor nostrum quo voluerit. ipse declinet. Quomodo est ergo gratia, si non gratis datur? quomodo est gratia, si ex debito redditur? Quomodo verum dicit Apostolus, Non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur (Ephes. II, 8, 9): et iterum, Si autem gratia, inquit, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non eat gratia (Rom. xi, 6)? Quomodo, inquam, hoc verum est, si opera tanta praecedunt, quæ nobis adipiscendae gratiae meritum faciant, quo nobis non donetur gratuito, sed reddatur ex debito? Ergone ut perveniatur ad adjutorium Dei, ad Deum curritur sine adjutorio Dei; et ut Deo adhaerentes adjuvemur a Deo, a Deo non adjuti adhaeremus Deo? Quid homini majus, quidve tale poterit gratia ipsa praestare, si jam sine illa unus cum Domino spiritus effici potuit, nounisi de arbitrii libertate 9 CAPUT XXIV.