Latin
2.20.25 to 2.20.39
Augustine, De Gratia Christi 2.20.25-39
Unproofread scanNot analysed yet
>id cat, Quis tam impius est, ut vetet renasci aJ perpetuam certamque vitam eum qui natus sit ad incertam? Hæc verba quando primitus legimus, credidimus eum incertam vitam iam voluisse dicere temparalem: quamvis nobis videretur magis ea; n mortalem dicere debuisse, qnam incertam, eo qnod certa morte finiatur. Tamen quamdiu ducitur, quoniam momentis omnibns esse non dubitatur incerta; nibil aliud eum putavimus, quam istam mortalcm vitam maluisse dicere incertam. Ac per hoc, quamvis æternam mortem parvulorum sine Baptismatis sacramento ex hac vita migrantium aperte noluerit contileri; tamen de illo sollicitudinem nostram quasi certa ratiocinatio solabatur. Dicebamus cnim: Si perpetua vita, sicut confiteri videtur, nisi eorum qui baptizati sunt non potest esse; profecto eos qui non baptizati moriuntur, mors perpetua consequetur. Quod nulla justitia potest accidcre his, a quibus in hac vita nulla peccata commissa sunt, nisi originale peccatum. CAPUT XXI. —23. Sed postea non defuerunt fratres, qui nos admonerent, boc ideo dicere Pelagium potuisse, qnia de ista quæstione ita perhibetur solitus respondere quærentibus, ut dicerct, «Sine Baptismo parvuli morientes, quo non eant, Scio; quo eant, nescio: >id est, non irc in regnum coelorum scio; quo vero eant, ideo se nescire dicebat, aut dicit 1, quia dicere non audebat in monem illos ire perpetuam, quos et hic nihil mali commisisse sentiebat, et originale traxisse peccatum non consentiebat. Itaque et ista ejus verba Romam pro magna ejus purgatione transmissa, tam sunt ambigua, ut possint eorum dogmati praebere latibula, undo ad insidiandum prosiliat hæreticus sensus, quando nullo existente qui valeat respondere, tanquam in solitudine aliquis invenitur infirmus.