Latin
2.24.1 to 2.24.20
Augustine, De Gratia Christi 2.24.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
Jani vcro in libro Fidei suæ (a). quem Romam cum ipsis litteris misit ad eumdem papam Innocentium, ad quem etiam epistolam scripserat, multo evidentius se ipsum tegendo nudavit, dicens: «Baptisma unum tenemus, quod iisdem Sacramenti verbis in infantibus, quibus etiam in majoribus, dicimus esse celebrandum. I Non saltem dixit, Eodem Sacramento; quod quidem si dixisset, adhuc esset ambiguum: sed,. iisdem, >inquit, «Sacramenti verbis; >tanquam infantibus remissio peccatorum verborum sonitu diceretur, non rerum ageretur effectu. Visus est tamen ad tempus, aliquid dicere quod fidei catholicæ conveniret: sed illam sedem usque in finem fallere nAn prævaluit. Post rescripta quippe Africani concilii, in quam provinciam quidem doctrina illa pestifera serpendo pervenerat, sed cam non tam late occupaverat alteque pervaserat; alia quoque ipsius in urbe Roma, ubi diutissime vixerat, atque in his fuerat prius sermonibus contentionibusque versatus, cura fidelium fratrum prolata patuerunt, quæ litteris suis, quas conscripsit per orbem catholicum perferendas, papa Zosimus exsecranda, sicut legere potestis, attexuit. Ubi Pelagius Epistolam Pauli apostoli ad Romanos vclut exponens, argumentatur et dicit: «Si Adae peccatum etiam non peccantibus nocuit, ergo et Christi justitia etiam non crederatibus prodest. >Et cætera hujusmodi, quæ omnia Domino adjuvante in libris, quos scripsinius, de Baptismo parvulorum, refutata et dissoiuta sunt (Lib. 3, nn. 5, 6). Et ea quidem in ipsis quasi expositionibus non ex sua persona est ausus objicere; sed ibi hoc dicebat, uhi multis notissimus crat, et quid sentiret ac dieeret, latere uon polcrut: quod in libris illis, de quorum primo quiddam supra commemoravi (Supra, n. 14), non dissimulanter, sed apertissime quantis potest disputandi viribus agit, ut natura humana in parvulis nullo modo ex propagine vitiata credatur; cui arrogando salutem, invidct salvalorem I. CAPUT XXII. —25. Hæc cnm ita sint, cumque jam constet dogma exstitisse pestifcrum et hæreticum errorem, quem Domino adjuvante apertius jam dcvitat Ecclesia, dnohus istis, Pelagio scilicet et Coelestio, aut in locum poenitentiae redactis, aut si id recusaverint omnino damnatis, qui hnjus perversitatis auctores vel perhibentur, vcl etiam probantur;