Latin
2.24.34 to 2.24.37
Augustine, De Gratia Christi 2.24.34-37
Unproofread scanNot analysed yet
obi ad id quod agchatur ejus sermo pervenit: i Si quae vero, I inquit, *præter fidem quæstiones natæ sunt, de qnihus esset inter plerosque contintio; non ego quasi auctor alicujus dogmatis definita hoc auctoritate statui, scd ea quæ de Prophetarum et Apostolorum fontc suscepi, vestri Apostolatus offerimus probanda csse judicio; ut si forte ut hominibus quispiam ignorantiæ error obrepsit 1, vestra sententia corrigatur 2. »Nempe perspicitis, id eum egisse bac prælocutione præmissa, ut si quid in illo apparuisset crroris, non in fide, sed in quæstionibus quæ sunt praeter fidem, videretur errasse, ubi etsi corrigendus est error, non tamen tanquam haeresis corrigatur, et qui correctus fuerit 3, ita dicatur errare, ut non tamen hæreticus judicetur.