Latin
2.24.21 to 2.24.33
Augustine, De Gratia Christi 2.24.21-33
Unproofread scanNot analysed yet
vel certe si auctores non sunt, sed hoc ab aliis didicerunt, assertores tamen atque doctores, per quos id latius reptaret et cresceret, et verbis et litteris suis, et competentibus indiciis, et fama ex his omnibus surgente et crebrescente jactantur: quid restat, nisi ut quisone catholicus pro viribas, quas sumit a Domino, redarguat ista:n pestem, eique vigilanter ohsistat; ei cum respondendi necessitate, sine studio contentionis, pro veritate certatur, instruantur indocti, atque ita in Ecclessiæ convertatur utilitatem, quod est inimicus in perniciem machinatus, juxta iliud Apostoli, Oportet et hæreses esse, ut probati manifesti fiant inter vos (I Cor XI, 19)? CAPUT XXIII. —26. Quapropter post multa qu:e adversus istum errorem inimicum gratiae Dei, quam per Jesum Christum Dominum nostram pusillis IDa. gnisque largitur, scribendo disputare potuimus; nunc illud oportet excutere, quod, volentes hæreseos astute in vidiam declinare, asserunt, istam praeter fidei periculum esse quæstionem: i ut videlicet si in ca fuerint cxurbitasse convicti, non criminaliter, sed quasi civiliter errasse videantur. Sic enim Coelestius apud Carthaginem gestis ecclesiasticis est locutus: <iam, i inquit, «de traduce peccaii dixi, qnia intra Catholicam cons:itutos plures audivi destruere, necnon et alios astrucre; licet quaestionis res sit istarnon hæresis. Infantes semper dixi egere Baptismo, ac debere baptizari: quid quærit aliud? i Ita hoc dixit, tanquam significare volucrit, tunc fuisse hæresim judicandam, si baptizari debere negaret infantes: nunc Vero quoniam baptizandos fatetur, etiamsi causari Baptismatis eorum non eam dicat, quam veritas habet, sed quæ ad fidem non pertinet; non se arbitratur errare (a), et ideo non esse hæreticum judicandum. (11) Item in libello quem Romæ dedit, cum fidem suam a Trinitate unius deitatis usque ad resurrectionem qualis futura est mortuorum, de quibus eum nullus interrogaverat, ct unde illi nulla quæstio movebatur, quantum dicere libuit, explicasset;