Latin
2.31.162 to 2.31.183
Augustine, De Gratia Christi 2.31.162-183
Unproofread scanNot analysed yet
Membra quippe illa nisi indecens motus oculis eorum, non utique clausis, sed in hoc non apertis, hoc est, non attentis, animadvertenda nuntiasset; nihil in suo corpore, quod utique totum Deus laudabile fecerat, pudendum velandumque sensissent: quia nisi præisset facinus, quod inobedientia est ausa committere, non sequeretur dedecus, quod verecundia vellet abscondere. CAPUT XXXVII. —42. Clarum est igitur, hoc non esse nuptiis imputandum, quod etsi non esset; nuptiæ tamen essent: quarum bonum non aufertur isto malo, sed ab cis et hoc malum in usum vertitur bonum. Verum quia jam ista conditione mortalium, nunc simul aguntur concubitus et libido; eo fit ut cum libido reprehenditur, etiam nuptialis concubitus licitus et honestus reprehendi putetur ab eis, qui nolunt discernere ista vel nesciunt. Nec attendunt illud esse nuptiarum bonum, unde gloriantur nuptiæ, id est, proles, pudicitia, sacramentum; illud autein non esse nuptiarum, sed carnalis concupiscentiæ malum, de quo erubescunt et nuptiæ. Sed quia sine illo malo fieri non potest nuptiarum bonum, hoc est, propagatio filiorum; ubi ad hujusmodi opus venitur, secreta quaeruntur, arbitri removentur, filiorum quoque ipsorum, si jam inde aliqui nati sunt, cnm per ætatemsentire ista jam cceperint, præsentia devitatur: at que ita nuptiæ sinuntur exercere quod lice t, ut non negligant occultare quod dedecet. Hinc est quod infantes etiam qui peccare non possunt, non tamen sine peccati contagione nascuntur; non ex hoc quod licet, sed ex eo quod dedecet. Nam ex hoc quod licet, natura nascitur; ex illo quod dedecet, vilium. Naturæ nascentis est auctor Deus, qui hominem condidit, et qui virum ac feminam nuptiali jure conjumxit: vitii vero auctor est diaboli decipientis calliditas, et hominis consentientis voluntas. CAPUT XXXVIII. -. 43. Ubi nihil Deus fecit, nisi. quod hominem voluntate peccantem, justo judicio.