Latin
2.31.184 to 2.31.200
Augustine, De Gratia Christi 2.31.184-200
Unproofread scanNot analysed yet
cum stirpe damnavit: et idco ibi quidquid etiam nondum erat natum, merito cst in prævaricatrice radico damnatum: in qua stirpe damnata tenet hominem generatio carnalis, unde sola liberat regeneratio spiritualis. Idco regeneratis parentibus. si tamen in eadem gratia perseveraverint, procul dubio ista propter remissionem peccatorum, quæ in eis facta est, non noccbil, nisi cum ca male utuntur, non solum in omnibus illicitis corruptelis, verum etiam in ipsis conjugibus quando non propagandi voluntate operam creandis filiis impendunt, sed lasciviendi voluptato exsaturandce cupidini inserviunt. Quod propter vitandas fornicationes maritis et uxoribus ne fraudent invicem, nisi ex consensu ad tempus, ut orationibus vacent, secundum veniam, non secundum imperium. concedit Apostolus (I Cor. VII, 5, 6). Evidenter quippe dum tribuit vcniam, denotat culpam. Nuptialis autem concubitus, quem matrimoniales quoque indicant tabulæ, causa procrcandorum fieri filiorum, per ipsumprorsus non in comparationc fornicationis. est bonus: qui tametsi, propter corpus mortis, qnod nondum est resurrectione renovatum, sine quodam bestiali motu, de quo natura erubescit humana, non potest fieri; tamen ipse concubitus non est peccatum, uhi ratio libidine utitur ad bonum, non suparatur ad maium. CAPUT XXXIX. —44. Obesset ista camis concupiscentia, etiam tantummodo quod inesset, nisi peccatorum remissio sic prodesset, ut quæ in cis est 1: et nato, et renato, nato quidem et inesse et obesse, re. nato autem inesse quidem, sed non obesse possit. In tantum onim obest natis, ut nisi renascantur, nihil possit prodesse si Dati I sunt de renatis. Manet quippe in prole, ita ut ream faciat I, originis vitium; etiam si in parente reatus ejusdem vitii remissione ablutus est peccatorum, donec omne vitium cui consentiendo peccatur, regeneratione novissima consumatur: id est, ipsius etiam renovatione carnis, quæ in ejus resurrectione futura promittitur, ubi non solum nulla peccata faciamus, sed nee habeamus ulla desideria vitiosa, quibus consentiendo peccemus;