Latin
2.31.201 to 2.31.207
Augustine, De Gratia Christi 2.31.201-207
Unproofread scanNot analysed yet
ad quam heatam perfectionem hujus, quod nunc datur, sancti lavacri gratia pencnitur. Qua enim regeneratione spiritus modo fit ut peccata omnia præterita remittantur, ejus merito fiet etiam regeneratio camis in æternam vitam, qua in ipsa carne incorruptibiliter resurgente peccatorum omnium incitamenta sanentur. Sed ea salus adhuc in spe lacta est, non tenetur in re; neque possidetur per praesentiam, sed exspectalur per patientiam. CAPUT XL. —Ac per hoc non solum peccata omnia, quorum nunc remissio fit in Baptismo, quae recs faciunt, dum desideriis vitiosis consentitur atque peccatur; verum etiam ipsa desideria vitiosa, quibus si non consentitur, nullus peccati reatus contrahitur, qux non in ista, sed in alia vita nulla erunt, eodem lavacro Baptismatis universa purgantur.