Latin
2.4.44 to 2.4.62
Augustine, De Gratia Christi 2.4.44-62
Unproofread scanNot analysed yet
hoc vult diaconus Paulinus audire. Paulinus diaconus dixit: Utrum docuit hoc, an non neget? Coelestius dixit: Jam de traduce peccati dixi, quia intra Cathoticam constitutos plures audivi destruere, necnon et alios astrucre: licet quxstionis res sit ista, non haeresis. Infantes semper dixi egere Baptismo, ac debere baptizari: quid quærit aliud? »Nempe cernitis sic Coelestium concessisse parVulis Baptismum, ut in eos transire primi hominis peccatum, quod lavacro regenerationis abluitur, noluerit confiteri, quamvis et negaro non ausus sit: ct propter hanc dubitationem suam non damnaverit eos qui dicunt, <Quod peccatum Adæ ipsum solum Ixserit, et non genus humanum; et quod infantes qui nascuntur, in eo slalu sint, in quo Adam fuit ante prsevaricationcm. i CAPUT V. —5. In libello autem quem Romae edidit, qui gestis ibi ecclesiasticis allegatus est, ita de hac re loquitur, ut hoc se credere ostendat, unde hic dubitare se dixerat. Nam verba ejus ista sunt: «Infantes autem,. inquit, <debere baptizari in remissionem peccatorum, secundum regulam universalis Ecclesiae, et secundum Evangelii sententiam, confilemur: quia Dominus statuit regnum coelorum nonnisi baptizatis posse conferri (Joan. III, 5); quod quia vires naturae non habent, conferri I necesse est per gratiæ libertalcm >Si nihil de hac re deincepsdicerct, quis non eum crederet confiteri, etiam infantibus in Baptismo originalia peccata dimitti, dicendo eos in remilsioncm peccatorum baptizari oportere? Hinc ergo est et illud quod scripsistis, sic vobis respondisse Pelagium, «quod eisdem quibus et majorAs Sacramenti verbis baptizantur infantes; >vosque fuisse lætatos, id quod cupiebatis audisse, et tanteM adhuc de verbis ejus nos maluissc consulere. CAPUT VI. —6. Attendite itaque quid Coelestius apertissime dixerit, et ibi videbitis quid vobis Pelagius occultaverit. Coelestius quippe adjungit, et dicit: <In remissionem autem peccatoruM baptizandos infantes, non idcirco diximus, ut peccatum ex traduce firmare videamur: quod longe a catholico sensu alienum est.