Latin
2.4.63 to 2.4.66
Augustine, De Gratia Christi 2.4.63-66
Unproofread scanNot analysed yet
Quia peccatum non cum homine nascitur, quod postmodum exercetur ab homine: quia nun naturæ delictum, sed voluntatis esse monstratur. Et illud ergo confiteri congruum, ne diversa Baptismatis genera facere videamur, et hoc præmunire necessarium est, ne per mysterii occasionem, ad Crcatoris injuriam malum antequam fiat ab honiine, tradi di. catur homini per naturam. >Hunc sensum suum vobis apeiire Pelagius vel timuit, vel erubuit, quem discipulus ejus palam sine ullius obscuritatis ambagibus apud Sedem Apostolicam profiteri nec timuit, nec erubuit.