Latin
2.7.49 to 2.7.65
Augustine, De Gratia Christi 2.7.49-65
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam ante adventum Christi fuerint homines sine peccato. Quoniam infantes nuper nati in eo statu sint, in quo Adam fuit ante prævaricationem. Quoniam neque per mortem vel prævaricationem Ad; e omne genus hominum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat. Quoniam sanctus episcopus Augustinus adversus discipulos ejus in Sicilia respondit Hilario ad subjecta capitula, scribens libram (a) in quo ista continentur: Posse, bominem sine peccato esse, si velit: Infantes, etsi non baptizentur, habere vitam æternam: Divites baptizatos, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni visi fuerint facere, non reputari illis, neque regnum Dei. posse eos habere. Pelagius dixit: De posse quidem hominem sine peccato esse, dictum est superius. De eo autem quod fuerint homines ante adventum Domini sine peccato, dicimus et nos quoniam ante adventum Christi vixerunt quidam sancte ac juste, secundum Scripturarum sanctarum traditionem: reliqua vero et secundum ipsorum testimonium, quia ista non sunt pro quibus ego satisfacere debeam sed tamen ad satisfactionem sanctae Synodi, anathematizo eos qui sic tenent i aut aliquando tenuerunt. »CAPUT XII. —13. Ecce, ut alia omittam, videtis anathematizasse Pelagium eos qui tenent, quod Adae peccatum ipsum solum laeserit, et non genus humanum; et quod infantes qui nascuntur, in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praevaricationem. »Quid ergo hic aliud episcopi judices intelligere potuerunt, nisi eum confiteri, quod peccatum ex Adam in parvulos transcat? Quod ne confiteretur Coelestius, haec damnare noluit, quae iste damnavit. Proinde si ostendero, etiam ipsum nihil aliud sentire de parvulis, nisi quod sine ulla cujusquam vitii contagione nascuntur; quid inter istum et Cœlestium in hac quæstione distabit, nisi quod ille apertior, iste occultior fuit; ille pertinacior, iste mendacior; vel certe ille liberior, hic astutior?