Latin
2.7.31 to 2.7.48
Augustine, De Gratia Christi 2.7.31-48
Unproofread scanNot analysed yet
»Videtis certe in his verbis, quemadmodum papa bentissimus Innocentius non tanquam de incognito loqui videatur. Videtis qualem tulerit de illius purgatione sententiam. Videtis quid successor ejus sanctus papa Zosimus recolere debuerit \sicut recoluit, ut in eo sui præcessoris judicium remota cunctatione firmaret. CAPUT X. —11. Jam nunc diligenter attendite, unde mohstretur quod Palæstinos Pelagius fcfellerit judices, ut alia taceam, in bac ipsa quaestione de Baptismate parvulorum: ne forte cuipiam, in eo quod dixilnus, eum sensum, in quo liberior Caelestius fuit, vobis occultasse Pelagium, cum et ipse non aliter sentiat, calumniari potius vel suspicari, quam certum aliquid comprehendisse videamur. Nempe jam superius satis claruit, propterea Caelestium noluisse damnare quod dicitur, c Ada; peccatum ipsi soli obfuisse, non generi humano; et infantes qui nascuntur, in eo statu esse, in quo Adam fuit ante prævaricationem: i quia videbat, si ista damnaret, confirmare se in infantibus peccati ex Adam transitum. Hæc autem cum fuissent objecta Pelagio, quod ea cum Coelestio etiam ipse sentiret, sine ulla retractatione damnavit. Quod, licet vos legisse sciam; tamen quia non solis vobis boc scribitur, ne pigeat lectorem ad ipsa gesta recurrere, vel si ea non babet, etium cum labore perquirere, ipsa inde verba transcribimus, quæ infra scripta sunt. CAPUT XI. —12. *Synodus dixit: Nunc quoniam anathematizaverit 1 Pelagius incertum stultiloquium, recte respondens, hominem cum adjutorio Dei et gratia posse esse άναάρτητον, id est, sine peccato, respondeat et ad alia capitula. Aliud capitulum in doctrina Coelestii discipuli Pelagii, ex eis quae Cartbagine a sancto Aurelio Carthaginensi episcopo cum aliis episcopis audita sunt et commemorata: Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Quoniam peccatum Adae ipsum solum læserit, et non genus humanum. Quoniam lex sic mittat ad regnum, quemadmodum et Evangelium.