Latin
10
Augustine, De Haeresibus 10
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. CERiNTHIANI a Cerintho, iidemque Merinthiani a Merintho, mundum ab angelis factum esse dicentes, et carne circumcidi oportere, atque alia hujusmodi Legis præcepta servari. Jesum hominem tantummodo fuisse, nec resurrexisse, sed resurrecturum asseverantes. Mille quoque annos post resurrectionem in terreno regno Christi, secundum carnales ventris et libidinis voluptates, futuros fabulantur: unde cliam Chiliastae sunt appellati (Vid. lib. 20 de Civitate Dei, cap. 7).