Latin
9
Augustine, De Haeresibus 9
Unproofread scanNot analysed yet
VII. CARPOCRATIANI sunt a Carpocratc, qui docebat omnem turpem operationem, omnemque adinventionem peccati: nec aliter eradi atque transiri principatus ct potestates, quibus hæc placent, ut possit ad caelum superius perveniri. Hic etiam Jesum hominem tantummodo, et de ulroqne sexu natum putasse perbibetur, sed accepisse talem animam, qua sciret ea quæ superna essent, atque nuntiaret. Resurrectionem corporis simul cum Lege abjiciebat. Negabat a Deo factum, sed a nescio quibus virtutibus mundum; Sectæ ipsius fuisse traditur quædam Marcellina, quæ colebat imagines Jesu et Pauli et Homeri et Pythagoræ, adorando incensumque ponendo.