Latin
13
Augustine, De Haeresibus 13
Unproofread scanNot analysed yet
XI. VALENTiNiANi a Valentino, qui de natura rerum multa fabulosa confinxit, triginta iunas, onas, id est, sæcula, asserens exstitisse, quorum principium esse profundum et silentium, quod profundum etiam patrem appellat t. Ex quibus duobus velut ex conjugio processisse perhibet intellectum et veritatem, et protulisse in honorem patris JEonas octo. De intelloctu autem et veritate processisse verbum et vitam, et protulisse lEonas decem. Porro de verbo et vita processisse hominem et Ecclesiam, et protulisse Æonas duodecim. Itaque octo et decem et duodecim fieri triginta Æonas, habentes, ut diximus, primum principium de profundo et silentio. Christum autem a patre missum, id est, a profundo, spirituale vel coeleste corpus secum attulisse: nihilque assumpsisse de virgine Maria, sed per illam tanquam per rivum *aut per fistulam sine uRa de illa assumpta carne transisse. a Negat etiam resurrectionem carnis, solum per Christum spiritum et animam salutem accipere affirmans.