Latin
14
Augustine, De Haeresibus 14
Unproofread scanNot analysed yet
XII. SECUNDIANI 'hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis. XIII. PTOLEMaEUS quoque discipulus Valentini, hæresim novam condere cupiens, quatuor Æonas et alios quatuor asserere maluit. XIV. MARCUS etiam nescio quis hæresim condidit, negans resurrectionem carnis, et Christum non vere; sed putative passum asseverans. Duo quoque opinatus est ex adverso sibi esse principia, quiddam lale de Æonibus quale Valentinus affirmans.