Latin
24
Augustine, De Haeresibus 24
Unproofread scanNot analysed yet
XXVI. CATAPHRYGES sunt, quorum auctores fuerunt Montanus tanquam paraclitus, et dure prophetissæ ipsius, Prisca et Maximilla. Ilis nomen provincia Phrygia dedit, quia ibi exstiterunt, ibique vixerunt: et etiam nunc in eisdem partibus populos habent. Ad •ventum Spiritus sancti a Domino promissum, in se potius quam in Apostolis fuisse asserunt redditum. Secundas nuptias pro fornicationibus habent: et idco dicunt eas permisisse apostolum Paulum, qnia ex parte sciebat, et ex parte prophetabat:nondum enim venerat quod perfectum est (i Cor. XIII, 9, 10). Hoc autem perfectum in Montanum et in ejus prophetissas venisse delirant. Sacramenta perhibentur habere funesta: nam de infantis anniculi sanguine, quem de toto ejus corpore minutis punctionum vulneribus extorquent, quasi eucharistiam suam conficere perhibentur, miscentes eum farinæ, panemque inde facientes: qui puer si mortuus fuerit, habetur apud eos pro martyre; si autem vixerit, pro magno sacerdote 4.