Latin
25
Augustine, De Haeresibus 25
Unproofread scanNot analysed yet
XXVII. PEPUZIANI5 sive Quintilliani, a loco qundam nominati sunt, quam civitatcm desertam dicit Epiphanius. Hanc autem isti divinum aliquid esse arbinantes, Jerusalem vocant: tantum dantes mulieribus principatum, ut sacerdotio quoque apud eos honorentur. Dicunt enim Quintillæ et Priscillæ in eadem civitate Pepuza Christum specie feminae revelatum: unde ab hac Quintilliani etiam nuncupantur. Faciunt et ipsi de sanguine infantis, quod Cataphryges facere' supra diximus: nam et ab eis perhibentur exorti; Dcnique alii hanc Pepuzam non esse civitatem, sed villam dicunt fuisse Montani et prophetissarum ejus Priscae et Maximillæ; et quia ibi vixerunt, ideo locum meruisse appellari Jerusalem.