Latin
36
Augustine, De Haeresibus 36
Unproofread scanNot analysed yet
XLI. SABELLIANI ab illo Nocto quem supra memoravimus, defluxisse dicuntur; nam et discipnlum ejus quidam perhibent fuisse Sabellium. Sed qua causa duas haereses eas Epiphanius computet, nescio: cum fteri potuisse videamus, ut fuerit Sabellius iste famosior, et ideo ex illo celebrius hæc hæresis nomen acceperit. Noetiani enim difficile ab aliquo sciuntur: Sabelliani autem sunt in ore multorum. Nam et Praxeanos eos a Praxea quidam vocant; et Hermogeniani vocari ab Hermogene potuerunt: qui Praxeas et Hermogenes eadem sentientes, in Africa fuisso dicuntur. Nec tamen istac plures sectae sunt; sed unius sectae plura nomina, ex his hominibus qui in ea maxime innotuerunt: sicut Donatistae, iidem Parmenianistæ; sicut Pelagiani, iidem Coelestiani. Unde ergo sit factum ut Noetianos et Sabellianos, non unius hæresis duo nomina, sed tanquam duas haereses supradictus Epiphanius poneret, liquido invenire non potui: quia si quid inter se differunt, tam obscure dixit, studio forsitan brevitatis, ut non intelligam; h)co quippe isto, quo et nos, tam longe a Noetianis Sabellianos commemorans: Sabelliani, inquit,,initia Noeto dogmatizantes, præter hoe quod dicunt Patrem non esse passum (Epiphanius, in Anacephalæosi). Quomodo de Sabellianis intelligi potest, cum sic innotuerint dicere Patrem passum, ut Patripassiani quam Sabelliani crebrius nuncupentur? Aut si forte in eo qnod ait, præter hoc quod dicunt Patrem non esse prusam, Noetianos hoc dicere intelligi voluit, quis eos in hac ambiguitate discernat? Vel quomodo possunt intelligi quilibet eorum Patrem passum fuisse non dicere, cum dicant eumdem ipsum esse et Patrem et Filium et Spiritum sanctum? Philaster autem Brixianus episcopus, in prolixissimo libro quem de hacresibus condidit, et centum viginti octo hæreses arbitratus est computandas, Sabellianos continuo post Noetianos ponens: Sabellius, inquit, discipulus ejus, qui similitudinem sui doctoris itidem secutus eat, unde et Sabelliani postea sunt appellati, qui et Patripassiani, et Praxeani a Praxea, et Hermogeniani ab Hermogene, qui fuerunt in Africa, qui et ita sentientes abjecti sunt ab Ecclesia catholica. Corte iste eosdem postea Sabellianos dixit appellatos, qui ea qune Noetus sentiebant; et alia nomina ejusdem sectae commemoravit: et tamen Noetianos et Sabellianos sub duobus numeris tanquam. duas hæreses posuit; qua causa, ipse viderit.