Latin
35
Augustine, De Haeresibus 35
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIX. ANGELICI, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testalur. XL. APOSTOLICI, qui se isto nomine arrogantissime vocaverunt, eo quod in suam communioncm non reciperent utentes conjugibus et res proprias possidentes: quales habet Catholica I et monachos et clericos plurimos. Sed ideo isti hæretici sunt, quoniam se ab Ecclesia separantes, nullam spem putant eos habere, qui utuntur liis rebus, quibus ipsi carent. Encratitis isti similes sunt: nam ct Apotactitæ (a) appellantur. Sed et alia nescio quae propria hæretica docere perhi. bentur.