Latin
47
Augustine, De Haeresibus 47
Unproofread scanNot analysed yet
LIII. AERIANI ab Aerio quodam sunt, qui cum esset presbyter, doluisse fertur quod episcopus non potuit ordinari; ct in Arianorum hæresim lapsus, propria quoque dogmata addidisse nonnulla, dicens offerri pro dormientibus non oportere 1; nec statuta solemniter celebranda esse jejunia, sed cum quisque voluerit jejunandum, ne videatur esse sub lcge. Dicebat etiam presbyterum ab episcopo nulla differentia debere discerni. Quidam perhibent istos, sicut Encralitas vel Apotactitas, non admittere ad communionem suam nisi continentes, et eos qui sacculo ita renuntiaverint, ut propria nulla possideant. Ab esca tamen carnium non eos abstinere dicit Epiphanius: Philaster vero et hanc eis tribuit abstinentiam.