Latin
48
Augustine, De Haeresibus 48
Unproofread scanNot analysed yet
LIV. AETIANI ab Aetio sunt vocati, iidemque Eunomiani ab Eunomio Aelii discipulo, quo nomine magis innotuerunt. Eunomius quippe in dialectica praevalens, acutius et celebrius defendit hanc hæresim, dissimilem per omnia Patri asserens Filium, ct Filio Spiritum sanctum. Fertur etiam usque adeo fuisse bonis moribus inimicus, ut asseveraret quod nihil cuique obesset quorumlibet perpetratio ac perseverantia peccatorum, si hujus quae ab illo doccbatur fidei particeps esset.