Latin
49
Augustine, De Haeresibus 49
Unproofread scanNot analysed yet
LV. APOLLINARISTAS Apollinaris instituit, qui de anima Christi a Catholica dissenserunt, dicentes, sicut Ariani, Deum Christum carnem sinc anima *suscepisse. In qua quæstione testimoniis evangelicis victi, mentem, qua rationalis est anima hominis, defuiste animæ Christi, sed pro hac ipsum Verbum in eo fuisse dixerunt. De ipsa vero ejus carne sic a recta fide dissensisse perhibentur, ut dicerent carnein illam et Verbum unius ejusdemque substantiae, contentiosissime asseverantes, Verbum carnem factum, hoc est, Verbi aliquid in carnem fuisse conversum atque mutatum, non autem carnem de Mariæ carne fuisse susceptam.